- PEUCE
- I.PEUCEinsula Mysiae inferioris ad ostia Istri fluv. Barillana, Leoni Gorecio, Pizina vero Nigro. Eius meminit Claudian. de 4. Consulat. Honor. v. 630.Corporibus premitur Peuce per quinque recurrensOstia. —— ——Lucan. l. 3. v. 202.—— Sparsamque profundoMultifidi Peucen unum caput alluit Istri.Martial. l. 7. epigr. 83. v. 3.I liber ad Geticam Peucen, istrumque tacentem.Dionysius, ubi de Istro:Πενταπόροις προχοῇσιν ἑλιςςόμενος πεῤὶ Πεύκην.Valer. Flacc. l. 8. v. 217.Insula Sarmaticae Peuce siat nomine nymphae,Torvus ubi et ripâ semper metuendus utraqueIn freta per saevos Ister descendit Alanos.Idem ibidem v. 293.—— —— Ostia donecDanubii, viridumque vident ante ostia Peycen.Nic. Lloud. Hinc Peucini apud Tacit. Germ. c. 46. Si autem iidem sunt cum Bastarnis, causae non est, quin Germani fuerint. Vide Peucini.II.PEUCEunum est ex 6. ostiis Istri, quod aliter Sacrum ostium; ad Meridiem magis extensum, Sanso, Brietius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.